- CERASTAE
- I.CERASTAEGraece κεράςται, cervi dicebantur, cum perfecta erat forma cornuum et ipsi magni cervi facti. Interpres Apollonii, Οἱ δὲ κέρατα μεγάλα ἔχοντες ἔλαφοι κεράςται. Nempe primô annô Graecis νεβροὶ, secundô πατταλίαι, tertiô δικροΐται, quartô κλαδίαι vocabantur cervi, tum enim ramosa fieri cornua incipiunt: postmodum vero κεράςται, Salmas. ad Solin. p. 224. Satyri quoque iisdem passim et αίγίποδες, i. e. capripedes et Κεραςταὶ, i. e. Cornuti appellantur: Satyris enim cornua, pedesque caprinos, uti Panibus, apud Poetas, tribui notum; nisi quod fistulam, pedum, pellem pantherinam, coronamque ex pinu, Panibus solis ascribant. Idem p. 414. At communius Cerastae serpentum genus, cum quo Danitae conferuntur, in Vaticinio Iacobi Patriarchae Gen. c. 49. v. 17. Dan erit serpens super viam, et cerastes super semitam, qui mordet calces equi, et cadit sessor eius retrorsum. Ubi Hebraeam vocem Sephiphon reddit Cerasten Vulgatus, cum natura ceratis plane his verbis exprimi videatur. Ita enim eum latere dicit Nicander, Theriacôn v. 262.----- εν δ᾿ ἀμάθοιςιν,Η῎ καὶ ἁματροχιῇςι παρὰ ςτίβον. ------------ In arenis,Aut etiam in rotarum orbitis prope viam;ut videl. inde viatoribus insidetur. Et in poplitibus atque inguine potissimum mali vim se exercere, ut sic retrorsum cadere vulneratus necesse habeat, tradit idem. Neque hominibus solum, sed et brutis morsum eum letiferum esse, dicit Callias apud Aelianum, l. 16. c. 28. Cuiusmodi insidias eô minus evitare licet, quia, cum sit arenae concolor hic serpens, calcatur ab imprudentibus, quos ille vicissim remordet. Diodorus, l. 3. p. 128. Quô factum, ut olim Aethipiae partem Aegypto subiectam ea pestis prorsus desolaverit, uti legere est apud eundem. Nomen ei a corniculis duobus, quibus praetentat iter, cum oculorum careat usu; quae carnea cum sint, et non nisi parvae eminentiae, ut ait Bellonius, instar granorum hordei, quae cornicula referunt; falli non parum eosqpparet, qui scribunt, ex Cerastae cornibus cultellorum manubria fieri ad mensas Imperatorum, quia venenum appositum sudore prodant. Vide Vincentium et Auctorem de Nat. rerum, plura vero hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 3. c. 12. ut et infra, ubi de Haemorrhoo, qui Cerastis species esse videtur, item in voce Peregrinus, ubi Cypri incolas ob inhospitalitatem in hoc serpentis genus conversos habes, item Sephiphon.II.CERASTAEinsulae prope Syenen. Plin. l. 5. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.